Категории
Самые читаемые
onlinekniga.com » Старинная литература » Европейская старинная литература » Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Читать онлайн Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 39 40 41 42 43 44 45 46 47 ... 76
Перейти на страницу:

Tappiow; Magiserque Wygandus supra dictus et Schultecissa de Tappiow eum ad fontem baptismatis tenuerunt.

Tradimento huismodi facto cum captivis transiit in Wyllam, Regem quoque Jagel induxit; qui cum interrogaret eum, an Mergenburg posset vincere, (et) ait: tu habens terras et populum apporta bombardas etc. cito obtinebimus eum cum potencia nostra, et ait rex: forte magister invadet nos; et respondit: nec in uno mens valebii, et interim complebimus votuntatem nostram. Quidquid vero in et ante hanc domum factum est, sequitur. In feria 4ta in die sancti Mathei succenderunt earn. Mimilam armaverant, quod nemo poterat per eum transire. In prima tamen vespera factus est conflictus et ex utraque parte aliqui ceciderunt. Acceduntque ad castrum et commendator Hinricus de Cleen ad suos ait: quod videtur vobis de isto exercitu? et responderunt: plures pridem fuerunt nec obtinuerunt, sed quia Mimilam custodia armaverunt, grave erit nobis. Crastina die supervenit rex Schirgal cum copia magna et duabus machinis et multis vicibus iniciunt in castrum. Altera die Jagel et Wytaudt maiorem [306] machinam adductam erigunt, pro qua traditor equitaverat. Celeriterque trans Mimilam faciunt pontem cum propugnaculis, ceperuntque fossare contra domum, unus pro altero. Magister bombardarum de castro aptavit magnam bombardam, sagittans post machinam maiorem vacuo ictu, 2a vice tetigit et pendiculum eius quasi ovum est disfractum. Ex omni quoque parte cum pixibus invaserunt et multos occiderunt paganorum. Maior eciam machina in continenti instaurata est, sed frater Hermannus ut pridem earn confregit. Post hec fit concursus partium et VI Lithwani interempti sunt et in perniciem cristianorum septa et fossata sunt destructa et fuganfur pressura ad castrum. Postquam in obsidione stetissen НИ septimanas et multa exercicia bellica et agones explessent, Magister Hermannus ad foramen quoddam castri statuit bombardam contra paganos, qui eciam unam in oppositum ordinaverant et magistrum dictum in castro occiderunt ictu lapidis; Schirgal perturbatus alloquitur suos et invenit vicecommendatorem, qui multis ictibus et sorte predictam machinarum disrupit.

In dominica Marschalkus de Gotiswerder, ubi cum suis pernoctabat, misit commendatorem de Ragnita ad experiendum quomodo se haberent in castro. Qui petivit, unum aut plures fratres mittit, ut disceret, quod marschalco responderet; quod in castro letati sunt, sed supervacue. Miserunt quidem fratrem [308] Johannem de Strose, qui Marschalko dixit omnem castri habitudinem, quomodo multi fratres vulneribus afflicti invalidi essent ad protectionem; marschalcus melius sperabat fore. Adjunxitque frater: Si possets exercitum propellere de castro; et respondit: consiliari desuper volumus. Infirmos deposuerunt de castro et sanos in locum ordinaverunt cum duobus peregrinis, inter quos Johannes Buchholtz venit ad castrum. Interim dum marschalkus staret in loco dicto, vidit lapidem proici de machina et caput commendatoris amputari; frater de Lorche venit de castro Johannes Marschalcus vero dixit: se nolle quiescere, donee domum ab huiusmodi impugnacione absolvat, quod nec factum fuit. In absencia vero Marschalci pagani letantur et faciunt pontem in Mimila, cum duobus propugnaculis, duosque arietes, quibus sine intervallo impugnant castrum, quod nec quidem soli pacifice pransi sunt, parantque insidias, mittentes quendam Lithwanum, qui vicecommendatorem evocaret, dicentem: se habere uxorem et liberos in Ragnita, si placeret ut scriberet, quam diu domum servare posset et earn illuc portaret; litteram accepit regique presentavit; asantibus lecta est. quomodo ad 14 dies earn servare possent. Et placuit omnibus, circumdederunt earn impugnantes sagittis arietum et in die sancti Thome 84 sagittis huiusmodi hostiliter quassant inhabitantes. In 4ta die sequenti comportant pinum et ligna ad fossas sequentes et in dominica sequenti in diluculo sonitu buccinarum excitantur ad pugnam et hostiliter impugnant usque ad meridiem, unde tristes in castro; frater Stobus occiditur, fratri Techewitz detruncatum est crus [310] lapide et similiter multi in eo perierunt, vicecommendator projecius est in fossam: suburbium vicerant, cristiani vero intrant turrim, propugnaculis undique disjectis, nec domum inferius defendere ullo modo valuerunt. Consiliantur, an domum velint dare salvis animabus. Vicecommendator ascendit castrum prospiciens, debilis in brachiis et dorso, quern rex videns ait: Commendator da domum vel comburemus vos cum ea. Respondit: si volueritis nobis manum dare salva vita, captivi tamen vestri erimus sine репа. Rex ait: sic. Venientibus ad valvam, rex dedit manum vicecommendatori et aliis similiter. Lithwani ascendunt et quendam fratrem latitantem invenerunt et desuper eum ejecerunt et incautum quendam baiorem interemit; tempore tamen vivus manebat in tali casu, cui nomen Hinricus Swelborn. Promissa vero male servata fuerunt. Rex enim personam supplevit speculatoris amputans caput fratri Thegart; quidam eciam misere sunt occis; de fratribus. Sic tradimenta facta sunt de domibus Beyeren et Merienwerder. Commendator de Ragnita subjectus est et 55 fratres simul tradimentis sunt captivati de nobilibus ordinis fratribus.

Jussu Magistri Marschalcus convocato exercitu a. 1386. contra Lithwanos venit ad vadum quoddam, premittens aliquos ad [312] ad experiendum, quomodo amicus ordinis se habeat; huiusmodi vero virum mortuum invenerunt occasione regis Schiryal, reversique in occursum Marschalci et exercitus, exponunt omnia ibidem gesta et acta minus bona. In flumine vero Sudena matura previa meditacione se cum suis retrovertit.

Rex astucia inventa misit marschalko filium viri, quern occideret, ut perderet eum. Quern frater Walroder perdidit in continent. Rumor eciam oritur, quomodo rex misisset in omnem regionem suam et in Russiam, dicens: quomodo Marschalkus modo non haberet populum in terra sua, sed sepulti essent cum cutibus suis. Quo audito magister per totam Prussiam post reditum in vindictam predictorum, convocat exercitum, cum quo venit ad Nergam. lnvenitque Schirgal in vallo prope antiquam Kaw in custodia terre cum populo suo, stetitque in vallo domus cum innumeris bombardis et telis ordinatis in exercitum Magistri, vadum cum constipaverat, super quo multum sperabat, invasitque exercitum Magistri cum sagittis bombardarum; unde Magister misit fratrem Rumpenheym, commendatorem de Ragnita, fratrem Johannem de Lorche, advocatum Sambiensem et fratrem Alff, qui eciam ante tempora in agoniis multis paganos molestaverat. Qui processerunt. Nunc concludit hoc cronica, sed dat premissus sermo confictus uti in brevi intellexi; imo postpono eum et reincipio subsequentem.

[314] Anno 1387. per Marschalkum convocatur reysa magna contra paganos. Frater Conradus Walroder transiit in Lithwamam castrum Meyschegallen incinerans ad fundamentum, 1340 captivos deducens de eo in Prussiam, preter eos, qui in igne perierant.

Reyse quedam edicte in hyeme erant, sed non consumate propter aur intemperiem, que quidem proptrer peregrinos erant mandate. Multa quidem ad detractionis opprobrium evitandum attemptantur, quae ut sic non fierent, licet non semper habeant finem adoptatum. Quilibet enim habet sensum suum. Pagani raro bonum faciunt post, sigillo Wytaudi falsificato sicut et parentum suorum.

Caput XXVII

Anno 1388. Magister et preceptores statuunt reysam frater Engelhart Rawe Marschalkus, et magnus commendator [316] intrant Lithwaniam, terram Romanye per pratum ad castrum Wyssewalde obsidendum, in quo dux Schirgal tunc temporis manebat, qui cum bombarda contra cristianos ordinata multos occiderat; quare exercitus retrocessit ad locum, quo non poterat tangi. Marschalcus in primo sompno excogitavit et totus exercitus processit in castrum Wilkenberg. Pagani exercitum videntes, soli castrum combusserunt. Quo comperto, Schirgal venit ad Nergam, ubi ut optavit cum marschalco tractatum habuit et cum commendatore magno, demum exercitus in reditu multa dampna incendio et predacione fecerat. Wytaudus vero visus est in campis et cristiani convertunt se ad naves et ad patriam.

Post pascha Marschalcus misit consortem suum fratrem Alff de Czudendorff ad predandum in solitudinibus, ubi 4 piscatores captivabant et revertunur.

Dehinc dux Gelrensis, proponens ire contra paganos, in terra Stolpensi cum suis per Eckardum de Walde captivatur et vinculatur in castro Valkenborg, donee in vindictam huius ordo dictum Eckardum devastaret etc.

Magistri precepto Marschalkus et commendator magnus [318] predicti cum aliis preceptoribus, cum peregrinis vicerunt Valkenborg vi, ducuntque ducem sic absolutum in Prussiam.

Murus quoque in parte in Koslyn depositus ordinis precepto propter excessum quendam incolarum. Suspectus tamen quibusdam habebatur Magister, qui a paganis et cristianis non modicas habuit impugnaciones, cum tamen pro ordine die et nocte vigilaret, continencia laude digna, oracionibus, jejuniis, vigiliis et ceteris operibus virtuosis Obiitque anno 1489. in bona racione, sacramentis munitus, et sepultus est in Merienburg; cuius anima sit cum cristo.

Convenerunt deinceps preceptores et elegerunt magnum commendatorem in locum tenentem Magistri, qui a media estate usque ad XLmam vices Magistri supplevit.

Interim oritur odium inter fratres, quum Gotfridus de Kulen prefectus in Rastenburg, et Johannes de Strifen prefectus in Barten, qui intrant deserta contra paganos. Conductor vero eorum in fluvio convertit se ad paganos. Nichilominus idem captivabant aliquos, a quibus audiunt, Lithwanos in magna copia transire in Prussiam, et querunt ab alio conductor, quomodo possent eis approximare et duxit eos ad vestigium eorum et persequntur plures occidendo, sequendo die et nocte, donee veniunt ad stagnum, quod contiguum fuit terre Prussie, ubi 12 [320] ex eis occiderunt et unus evasit; duos tamen piscatores Litvwani captivaverant ant ea, a quibus audiunt, cristianos in propinquo esse cum copia magna. Quare convertunt se ad sua et occurrunt eis cristiani, a quibus multi sunt occisi vulnerati in equis et preda magna dampnificati; captivi quoque ducti.

Eodem fempore commendator de Ragnita, preceptores de Ynsterburg de Tapiow etc. proficiscuntur cum viris de Rumpenheym in Samaitarum terram, intrantes in Nyntegeten vulgariter non avisatam capiuntque et occidunt in numero ultra 500, conveniuntque in montem Krumpste Kalwe et sani reverruntur preter unum, qui captivatus fuit.

In illo quoque tempore Magister Lyvoniensis cum 4 commendatoribus venit in Merienburg et fit ibidem capitulum et de communi consilio et consensu eligunt in Magistrum generalem fratrem Conradum Walroder divina misericordia, qui pridem erat Marschalcus, similiter Magnus commendator et in omnibus semper se bene habuerat. In Magisterii eciam dignitate constitutus multas tulit impugnaciones. Matura quoque meditacione cogitat, quomodo paganis atque Polonis resistere possit, qui multipliciter a fra tribus erant dampnificati.

In hyeme fra ter Marquardus commendator et f rater Kun advocatus Sambiensis cum suo collega et ceteris a [322] Mymila transeunt in terram Medenik non avisatam, quam igne et preda devasant. Lithwani vero sequuntur eorum vestigia, persequntur eos usque ad quandam paludem non gelatam. Maximeque erant nives, ubi commendator de Mymila Nicolaus Cassow captivatur. Lithwani vero juxta errorem suum proposuerunt, unum cristianum offerre diis, ceciditque sors super dictum commendatorem, impositumque equo suo cremare voluerunt, qui perfusus cruore ex vulneribus rubicundus apparuit, alligantque ad 4 vibices cum manibus et pedibus et circumposito igne suffocatus est. Cuius anima requiescat etc. petit cronica longo sermone. et aliorum eciam occisorum, puta Wygandi de Margborg fratris Quervert etc., qui cum 60 est occisus et eciam ultra 70 nobiles; eciam 200 equos pagani obtinuerunt. Signiferum de Sambia capiunt vocabulo Mericus. Alii revertuntur ut poterant ad patriam.

In hyeme conveniunt prefecitus de Insterburg, frater Alff de Czudendorf, collega commendatoris de Balga cum prefecto de Tapiow in copiam et pertranseunt desertum usque ad flumen Drause vulgariter et pauci occurerunt eis, de quibus captivant aliquos, alii evaserunt, et ductu racionis revertuntur ad sua cum parvo profectu.

[324] Caput XXVIII

Dux Schirgal misit quendam dictum vulgariter Granden anno 1390. cum 60 viris inveniuntque castrum Sweygruwen inavisatum, ad quod profecti erant, ubi suburbium incinerando, vim castro intulerunt, unum occiderunt et 6 captivabant et regrediuntur domum. Quos prefectus de Ynsterburg cum 28 per sequitur usque in tercium diem et orto sole 4 ex eis occiderat duos conductores similiter, alios vero captos per tabs suspenderat. Omnem quoque eorum rapinam cum XVI equis detulera tin terram.

Frater Eghardus Rawe Marschalkus statuit reysam venienque in Ynsterburg propter temporis et aure intemperiem rediit domum.

Deinde temporis qualitate arridente Commendator de Ragnita cum aliis a Marschalco ei in succursum missis, sc. prefectis de Ynsterburg et de Girdow intrantque inavisatam terram Kaltanenen, ubi ultra 400 occiderat atque captivaverat, aliis evadentibus et in reversione Lithwani sequuntur cristianos et ex eis 4 perdiderunt et cum gracia domum redierunt.

Eeodem tempore divulgata est diversitas animorum inter Wytaud et Schirgal. Wytaud petit graciam magistri, ad quam post consultacionem factam eum suscepit. Comes de Reneke, [326] frater Marquart in captivitate detinetur, qui ex parte Schirgal Wytaud manum dederat. Suaseruntque ei et inducunt ad cristianismum. Marquardus dictus intimavit magistro, quomodo per astucia Wille castrum posset vinci. Sudemunt, talia senciens, celeriter adiit regem Karibol, avisans eum dicens, quomodo Wytaud cum cristianis Wiliam vincere vellet; unde armato iam castro, Wytaud venit et V fratres ei occurrunt, quos suscepit venitque in Prussiam, a captivitate quidem eos deduxit.

Cumque venisset in Gartyn, misit fratrem suum Ywanum et ducem Andream cum litteris sigillatis admagistrum dicens: omnia, que dudum promisisset, firmiter velle tenere. Magister vero remisit ei Amoldum Borgeler Commendatorem de Balga, fratrem Marquardum Saltzbach, dominum Thomam Surwille, prefectum de Rastenburg et veniunt in Garten per interpretem Komot Czolner dictum, ut commissa Magistri Wytaudo proponant. Et conveniunt prope flumen vulgariter Licke et faciunt ibidem inter Witaudum et ordinem perpetuam pacem.

Quo facto, Magister de longinquis vocat suos ad reysam contra Lithwanos; unde Marschalkus predictus precepto Magistre de Garten proficiscitur per Nergam in Lithwaniam; Witaud cum suis venit eis in succursum, transeuntes in litore Lilhanico et vi[328]cerunt Meischengallen et deinde Kernow, quod Lithwani soli succenderant et abierunt. Multi quoque ordinis et hospitum sunt occisi; eciam paganorum multi in captivitatem ducuntur et convertunt se ad Prussiam. Vexillum sancti Georgii tenuit dominus Appil Vochs de Flanken, Comes de Morse vulgariter et domicellus de Marka vulgariter insignia militaria susceperunt, deque paganis 2000 portarunt.

Wytaud cum fratre Marquardo venit in castrum Garten et loquitur cum capitaneis, qui discordes antea erant, et dicunt ei, quod si vellet eis dare Marquardum dictum in capitaneum, tunc vellent bene tenere et Wytaud loquitur cum eo. Ipse vero amore et honore ipsius sponte suscepit. Wytaud recessit. Marquardus vero permansit; dum vero abcessit, domum non poterant retinere, quum Marschalktis accepit eum de castro.

In XLma fit reysa et ducunt secum victualia in plaustrum, quod antea non fuit visum. Eo tempore Commendator de Balga fratrem Wilhelmum fecit experiri, an Garten adhuc staret vel non, misitque cum eo XXX viros; domus vero post VI ebdomadarum circulum, quibus obsessa fuerat, Regi Jagel fuit presentata.

1 ... 39 40 41 42 43 44 45 46 47 ... 76
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга.
Комментарии