Категории
Самые читаемые
onlinekniga.com » Старинная литература » Европейская старинная литература » Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Читать онлайн Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 35 36 37 38 39 40 41 42 43 ... 76
Перейти на страницу:

Eo tempore in XLma commendator de Balga et cum eo [202] frater Theodericus de Elner cum multis hospitibus collecta copia terras paganorum adhuc non desertas intrare volentes, veniuntque in Parlam et premittunt exploratores ad Mimilam, qui redeunt dicentes, Mimilam degelatum et clarum, quod placuit paganis, cristiani vero turbati revertuntur domum. Post pascha sepedictus Wygandus equitat in deserta, ut rapiat, dumque cum suis veniret in Dewedisken, audivit cornu, unde premisit quosdam, quibus occurrunt tres pagani, de quibus duos captivant, tertius evasit, inveniuntque canes duos molosos, querunt ab istis captivis 2., cuius sint, et dicunt: cuiusdam bayoris vocabulo Waydel, venantis in deserto isto, et hii duo ducunt eum tempore noctis in locum. Quern cum pagani considerassent, convocant se clamore, et evadunt; eciam flumen fuit tarn magnum, quod cristiani non poterant transnatare; 40 nichilominus equos accepit eis et domum ivit. Statim prefectus de Rastenburg misit quendam in habitu ordinis cum 30 viris vocabulo Lupus Leo et hie iussu commendatoris de Balga in desertum rapine causa; vigiles huiusmodi percipientes, annunciaverunt hoc incastrum Garten. Capitaneus celeriter insequitur eos in locis sibi cognitis, per que re[204]dibant domum; insurgit in eos inavisatos cum clamore vulgari Russen; frater iste capitur et vulnertaur, quidam eviam interficiuntur; in tanta angustia prefectus captivatur. Conductor revertitur et mala referi fratribus, sc. quomodo capitaneus esset captivatus et aliqui servorum inerfecti et quomodo ipse difugisset.

In eadem estate in profesto sancte Trinitatis visi sunt rex Algart et rex Kynstut et Swerdeyken cum eis fortiter cum copiis suis intrare Nerwykiten vulgariter, diviseruntque exercitum in 3 partes. Kynsut inrat Taplanken, intendens in Welow, Algart per pontem in Nerwykiten; vastans terram Nadraw, Swerdeyke in Ynsterburg et ubique inveniunt inavisatos. Taplouken in reditu impugnatur, cumque cepissent equos de pascua, premittunt paganos, qui incendio inuaderent castrum cum pugna consequenter. Frater vero Johannes cum suis non erat negligens in defensione; sed dum aqua ei defecerat ad compescendum flammas, salva vita sua et suorum dedit manus et domum et captivatus est et sui. Swerdeke acceptis equis prope Insterburg, omniaque combussit nec quisquam evasit processitque et suburbium prope Tammow incinerarit, divertitque se in Walkenow et per septa arborum consectarum duas vias fecit et pontem, per quern rex transiit Tammowenses persequuntur eum per septa dicta, cum clamore terrentes paganos in fugam, XVI equos [206] auferebant et aliquos christianos redimebant. Post moram temporis cristiani ascendunt dictos equos et inter septa dicta percuciunt in paganos et 4 occidunt; 3a vice iterum alterutrum se percuciunt pagani quoque parant christianis insidias, qui compulsi sunt fugere in septa et equos relinquere, quos pagani deduxerunt; prefectus ibidem est interfectus, cuius anima sit in pace. Similiter 900 capti et occisi a paganis, preter eos, qui per flammas suffocabantur et ita pagani prospere revertuntur.

Anno 1375. in die Processi et Martiniani, frater Gerhardus, commendator de Ragnita, cum fratribus in copia sufficient transiit, rapiens et comburens et captivans viros, mulieres. Similiter frater Theodoricus cum parvo exercitu 6 diebus stetit in Russia et secure abiit; fratres deportabant in numero 150 viros et mulieres in Prussiam de Rutenis.

Caput XVIII

Defluxis annis dictis anno 1376. frater Wynricus Magister de longinquis partibus convocat exercitum duplicem, intrant [208] que Medeniken, occidentes quidquid non erat christi, succensis locis atque vastatis. Revertentes exercitus terras Ywanorum subverterunt, parumque ibi reliquerunt, sed et omnia deduxerunt.

Similiter Arwisten Eroglen, Rosgeynen, Gesowen: et Pastowensem, unde 6 partes terrarum sunt devaste penitus rapina et igne. Magister quoque stetit ultra 8 dies in hac stacione et cum suis processit contra castrum Cawen, vidensque castrum armatum abiit, unde multi de fratribus ibidem in die sancte Scholastice corruerunt; requiescant in pace.

Gotfridus de Linda, Marschalkus, Rudigerus de Elner, magnus commendator, principes exercituum cum multis preceptoribus et nobilibus Culmensibus et peregrinis in numero X milium divisi in partes, Brandenburgenses, Elbingenses in parte dextra, de Konigisberg et Balga in leva parte ultra Tracken 1 miliare vastant cum festinacione, proceduntque contra Pawunden, ubi per diem et noctem Sudowenses igne et interfectione vexabantur, intrantque villam magnam Symliken, similiter annichilant; orto die Marschalkus cum suis festinat in Wiliam, nec obtinuit, ut voluit. In reversione intendens in Tracken, in Curia cuiusdam Bayoris stetit per totam noctem, nomen Baioris Wyrduk, incinerantque fratres curiam, et convertunt ad descensum Mimile et in utroque latere curiam, domum etc. igne consumunt, rapi[210]nam innumeram a paganis deferentes, leti repatriando cum captivis Rutenis et paganis.

Anno domini 1376. in die martyrum Cosme et Damiani orti sunt dolores atque merores. Kynstut in ardore spiritus et astucia, ut cristianos turbaret et molestaret, prope Soldow intrat Prussiam, pertransiens Masoviam sine resistencia in latum et in longum, velut stolidi et amentes veniuntque ad vadum, per quod pedestres et equestres transierunt sine tedio et statim vastant terras inavisatas, dividuntque se in 2 partes, vulnerantes et occidentes circumquaque, una pars in villis longe lateque hostilia agentes opera usque ad opidum Soldow. Et in reditu nec umquam maior meror visus est, quam tunc: quern inimici christi exercuerunt in mulieribus, pueris etc.; omnes enim profugos e silvis et rubetis capiunt, virgines stuprantes et violantes. Kynstut cum suis vastabat usque in Nydenburg, ubi vidit castrum viriliter armatum divertitque se cum rapina grandi, deducit eciam per paganos 800 homines, senes, juvenes vi, in magno merore, qui omnes optaverunt sibi mortem. Multi eciam ibidem sunt flammis exusti. Et revertuntur per Masoviam ad sua, dividuntque spolia juxta merita cuiuscunque, susceptis mulieribus et pueris in artam servitutem, incarcerantes quasdam, sic et viros.

Frater Borghardus dum in visitacione esset in Nerbekiten, audiens in collacione huiusmodi tribulaciones et ve chiristianorum, in maxima cordis afflictione, manuum consrictione [212] clamavit ad dominum, dicens: о domine, propter mortem tuam etc. respice hanc afflictionem, quam impijssimi infideles tuis fidelibus inferunt!

In vigilia sancti Jacobi, rex Wytan primam reysam suam fecit cum suis, venitque in Tammow inavisatam, urens et rapiens, consequenter prope Ynsterburg, et 50 occisi sunt a messoribus et eorum equi delati et redeunt ad sua.

Frater Johannes de Lorche, advocatus Sambiensis statuit reysam in authumpno contra paganos magnam et cum prefectis de Ynsterhurg Wigando, de Girdow, de Tapiow; hii intrant deserta, fabricantque ibidem navicutas, quas per alterum medium miliare trahunt per terram in Prisen et terra ista erat avisata; parve quidem erant, quare 6 viros in una navicula muttunt sursum Mimilam, ubi in alio flumine inveniunt 2 naves, quarum quelibet pro 60 viris erat, quas adducunt; unde prefectus de Ynsterburg cum 200 transfretavit et cum eo Franko collega magistri, impugnantes castrum, a quo impulsi sunt. Quidam de fratribus ictu arietis offensus est et in septo delatus in Prussiam et sic a domo descendunt ad naves. In ultimam quidem intrant quasi XL viri, quos pagani persequen[214]tes invadunt, lanceas 6 infigentes in navim, jacientes cum Kambucis etc.; tamen manus eius evaserunt.

Frater Theodericus de Elner commendator de Balga in die omnium sanctorum cum magno exercitu, adjunctis aliis fratribus, intra Russiam in obsidionem castri Beliag, ubi per noctem steterunt in numero 500. In crastino fratres accelerant per silvam grandem, intrant terram bonam Cammentze, quam ubique devastant. In terra Samaytarum noluerunt stare; cognoverunt eos esse armatos, quare intrantes terram Kaltenarum, quam rapina, igne, occisione perturbant virorum, mulierum et puerorum, quorum numerus existimare non potest, quos cum rapina immensa deduxerunt. Pagani huiusmodi considerantes intrant silvam, in qua rivus erat, quern fratres transvolant et per silvam properant. Sed et pagani celeriter in eos injiciunt lanceas, petras, kambucas, letaliter vulnerando, non obstantibus galeis aut loricis etc. Quare fratres descendunt de equis et fit bellum acerrimum, in quo 21 cruciferi cesi sunt in mortem, preter multos nobiles. Quendam fratrem captivatum alligabant ad arborem et lanceolis suis multis vulneribus occisum diis obtulerunt. Cuius anima cum ceteris deo sit commissa. Frater vero Gerhardus misericorditer a deo fuit preservatus.

Magister convertit se ad terram in reditu ad exercitum in Kalanken, quam succendunt et spoliant et salubriter discedunt.

[216] Eodem anno Kynstut et Algart cum 3 exercitibus intrant terram Nadower inavisatam, vigiles sublevantes et circumcirca Ynsterburg castrum comburunt omnia, viros, mulieres cum ingenti rapina et equos fratrum deduxerunt. Alius exercitus hostili incursione in Nerwekiten, ubi vastant ut supra; tandem in terram Tapelaken et Nadrower vulgariter sufficientem rapinam etc. deferentes, 3us in terram Welowen, per quam discurrunt, villas, ecclesias et omnia comburentes et vastantes, occidentes el capientes. Similiter terram Canonicorum in Konigisberg, Salow dictam, viros et mulieres educentes. Consequenter festinant contra domum episcopi Jurgenburg eic.

In die sancti Slephani frater Kun, frater Wygandus supra dicti cum 600 viris intrant prope Slaose, invadentes paganos non avisatos et 500 viros et mulieres captivabant, de quibus 205 ducti sunt ad terram et custodoti et XL. occisi.

Caput XIX

In die nativitatis cristi VII. Kal. Januarii frater Theodericus de Elner, commendator in Balga, cum 600 intrat Pelitz, [218] ubi stetit 2 diebus et noctibus. Capitaneus castri ibidem viriliter se defendebat. In cuius conflictu multi Rutenorum ceciderunt, viri, mulieres et pueri capitim ducuntur cum magna rapina, 200 de captivis etc.

Iterum frater Kun de Hattenstein cum 150 statuit reysam in terram Ranayn, in qua captivavit viros, mulieres, pueros et occidit multos. Simile egit in Pastow.

Magister Wynricus etc. scrutans loca pro castro edificando in desertis pro conservation patrie; quibus compertis, fecit murare Bartenburg et Demryn.

Post hec frater Gotfridus marschalkus et frater Rotherus de Elner, magnus commendator Merker et Alyten terras vastant, in quas mane intrabant. Quatuor eciam copie vise sunt in terris, que multis occisis paganonim et captivis ductis salubriter revertuntur.

Eodem anno magister Wynricus validus paganorum supplantator, ad quern cum venisset dominus Albertus dux Austrie cum 62 militibus et nobilibus in Prussiam pro fidei amplificacione, honorificeque, ut decet principes, est susceptus et tractatus, statuitque reysam, unde omnes dicti peregrini leti se [220] preparant una cum magistro in arma contra paganos, compromittuntque in quendam nobilem teutonicum obedienciam tanquam in capitaneum, veniuntque in terram Kaltanenensem, iussu magistri vexillum ordinis elevabatur. Similiter dux Austrie cum suis in spiritu militari; in qua terra magister et dux steterunt diebus 2 et totam igni tradunt, viros, mulieres et pueros depulerunt nec quisquam evasit manus eorum. Post hec in terra Wenducke in multiplici dampno steterunt X diebus et redeunt domum adducentes Rutenos et paganos.

In capifulo in Marienhurg anno 1377. 4o Kal. Decembr. in vigilia Andree frater Winricus Magister generalis statuit quedam festa colenda in terra, Ebriste et Dorotheam sc. et festum Marie sub duplici celebritate, ut crisitianis impetret coronam eternam.

Deinde frater Goffridus predictus marschatkus cum potenti exercitu in terram Kynstut properat prope Tracken plus quam cum 12000; divisusque est exercitus in 3 partes et contra Merkenpil, ubi multam congregant rapinam Ynsterburgensem; unc cum peregrinis accelerant contra castra, signanter contra notam domum in terra Tracken, ubi fit vastacio et succensio magna fugaque populi. Welaw opidum igne consumit preter terciam eius, quod cristiani fecerunt pro salute. Et in sortem re[222]gis; Algard, qui cum huiusmodi sentiret, vocat Marschalkum, commendatorem magnum, ut in honorem eius gustarent cibum atque potum suum. Atque cum eis Gunterus de Hoenstein, de Katzenelbogen comes Eberhardus multique alii nobiles, qui omnes curiam commendabant, post hec redeunt in Prussiam.

Post hec dux Albertus de Lotringen venit in Prussiam cum 70 Galeis. Ad cuius honorem reysa ordinatur. Cum Marschalko equitat dux etc. in terram paganorum et devastant et inde revertuntur.

Tandem frater Kun, commendator de Ragnita cum copia transit in Prevan, intrans terram in die sancti Johannis baptiste, in qua dormientes invenit et inavisatos; de Pervan pergit in Labunow intendens in Pedyn et in Arwist et cum potencia exercitus vertens se in Pastewyn et in via recta contra Eroglen et Perwaren inavisatas, invenitque 40 onusta plaustra, que accepit. Quo cum venisset, ante diliculum surrexit et processit vias directas, multos eciam tarn senes quam juvenes percussit, neminique pepercit. Pertransit eciam grande nemus in bona ordinacione longum 4 miliaribus et cum divina gratia salubriter reversus est cum suis.

[224] Alia reysa precepto Magistri per Marschalkum ordinatur cum fratribus, sc. Goffrido de Lynda multisque peregrinis et preceptoribus. Magnus quoque commendator Rudigerus de Elner potenter interfuit et tota potencia terre, omnes festinant contra paganos in Dyrsungen, prima nocte steterunt in Weygow, 2a in Simolisken, 3a prope Tracken, 4a in Rudemynne; de mane properant contra Wiliam. Rex loquitur cum marschalko in certis casibus, donee marsckalkus ei manum daret et statim ascendit pontem, preceptores comprimunt post eum cum Teutonis et rex indignanter ait Marschalko: Tibi soli prebui manum et alii eciam convenienter veniunt et addidit: unum preceptorem libenter viderem, sc. de Hoensteyn. Et marschalkus: est aput tugurium suum. Rex vero: volo ut mecum commedat; et Marschalkus: ordinabo hoc sub salvo conductu. Transiitque ad exercitum juxta aquam vulgariter Woke, ubi pernoctabant, vocatque fratrem de Hoenstein, qui ad votum regis venit ad castrum, ubi a rege honorifice est susceptus et letatur cum eo. Nocte rediit ad exercitum. Orto sole erectis vexillis cum clamore castrum Wille obsident, visumqne fuit paganis inhoneste actum. Нога vesperarum rex cum Marschalko laudato faciunt pacem. Rex vero preceptores vocat ad prandium, comitem Eberhardum et Theodericum de Katzenelbogen singulariter. Ultra hec rex dedit preceptoribus medonem cum pane sufficienter. Paxque stetit per noctem. Petiit tamen rex, quod dimitterent medietatem cicitatis, [226] in quo sibi complacere possent. Neglectum tamen fuit, quum medietatem cristiani exurebant; unde doluit marschalktis; quum predixerat eis. Pruteni enim voluntatem suam compleverunt, et steterunt in terra XI diebus et convertunt caput domum.

Wytant cum 500 processit et victualia eorum annichilat, et persequitur eos usque in Tammow, in quo magna esurie afflicti sunt cum equis suis; quidam enim in 6 diebus non viderunt panem etc.; tamen revertuntur domum cristiani ab hostibus suis.

Inter Pascha et Penthecosten Wigandus de Beldersheym prefectus in Tapiaw cum multis reysam facit super Mimilam, transmisitque duos, qui furantur 4 naves, quas celeriter transportabant. Aliud excogitat et misit fratrem Alff et prefectum de Ynsterburg in Wyrstekaym, quibus XXX. occurrunt, quos occidunt et captivant, quia villa inavisata erat et revertuntur.

Eodem empore Gottfridus de Lynda in terras circa Pastow pertransiens, earn usque Nergam una die vastando ad 4 miliaria. Altera pergit ad naves, in quibus victualia et arma habebant et in crastino pertransiens flumen Niwese et paganos ex utraque parte stantes occidit, plagat et in multis perturbat et revertitur adducentes Rutenos et paganos.

1 ... 35 36 37 38 39 40 41 42 43 ... 76
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга.
Комментарии